- PANIS nomine frumentum venit
- PANIS nomine frumentum venitl. 1. et ibid. Bartol. Cod. de frument. verb. Constant. II. lib. etc. Civilis Panis nomine, sunt qui simpliciter annonam intelligant: cui vendendae qui praeest, dicitur Sitostasius; sicut Magistratus, qui curatur, Perissochoregia nuncupatur, Cael. Rodig. l. 9. c. 16. ec. Panis Fiscalis populi est annona, vel quod populo erogatur e fisco. Panis gradilis dicitur, qui e gradibus, qui in unaquaque urbis regione erant ad pistrina, praebebantur populo. Prudentius l. 1. cont. Symmachumv. 584.Et quem panis alit gradibus dispensus ad altis.Panis Curiae, quem Galenus l. 2. ad Glanc. vocat Syncomistum: Hic inter exquisite purum, et furfuraceum medius est, Panis militum, qui militibus, i. e. nobilioribus Monasterii vasaliis, apponebatur; Hic ideo forte adoraceus fuit et purissimus Panis ordei tandem, quia ordeaceus vel totus furfuraceus fuit: operariis dabatur in stipem et corredium, Spelm. Glossar. Archaeol.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.